Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.20.370-2.20.416
Claudian, In Eutropium 2.20.370-416
Not analysed yet
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei
non defensuros implorat Lydia thyrsos.
iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis
moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces,
mox campi nudumque solum! dilecta valete
flumina! non vestris ultra bacchabor in antris
nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus.”
dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
labentem patriam sacris ululatibus Attis
personat et torvi lacrimis maduere leones.
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri
clades et trepidus vulgaverit omnia rumor,
ignorare tamen fingit regnique ruinas
dissimulat: parvam latronum errare catervam,
ad sontes tormenta magis quam tela parari
nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
vasta velut Libyae venantum vocibus ales
cum premitur calidas cursu transmittit harenas
inque modum veli sinuatis flamine pennis
pulverulenta volat; si iam vestigia retro
clara sonent, oblita fugae stat lumine clauso
(ridendum!) revoluta caput creditque latere,
quem non ipsa videt. furtim tamen ardua mittit
cum donis promissa no vis, si forte rogatus
desinat. ille semel nota dulcedine praedae
se famulo servire negat, nec grata timentum
munera; militiam nullam nec prima superbus
cingula dignari; nam quis non consule tali
vilis honos? Postquam precibus mitescere nullis,
non auro cessisse videt creberque recurrit
nuntius incassum nec spes iam foederis extat:
tandem consilium belli confessus agendi
ad sua tecta vocat. iuvenes venere protervi
lascivique senes, quibus est insignis edendi
gloria corruptasque dapes variasse decorum,
qui ventrem invitant pretio traduntque palato
sidereas Iunonis aves et si qua loquendi
gnara coloratis viridis defertur ab Indis,
quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam
ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis,
non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
vestis odoratae studium; laus maxima risum
per vanos movisse sales minimeque viriles
munditiae; compti vultus; onerique vel ipsa
serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas,
solliciti scaenae; Romam contemnere sueti
mirarique suas, quas Bosphorus obruat! aedes;