Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.20.611-2.20.659
Claudian, In Eutropium 2.20.611-659
Not analysed yet
sic me ludibrium famulis risumque relinquis
dux quondam rectorque meus? solamque tueris
Hesperiam? domiti nec te post bella tyranni
cernere iam licuit? sic te victoria nobis
eripuit Gallisque dedit? Rufinus origo
prima mali: geminas inter discordia partes
hoc auctore fuit. sed iam maiora moventi
occurrit iusta rediens exercitus ira,
fortis adhuc ferrique memor. brevis inde reluxit
falsaque libertas; rursum Stilichonis habenis
sperabam me posse regi. pro caeca futuri
gaudia! fraterno coniungi coeperat orbis
imperio (quis enim tanto terrore recentis
exempli paribus sese committeret ausis?) ,
cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu
fabula) Rufini castratus prosilit heres,
et similes iterum luctus Fortuna reduxit,
ut solum domini sexum mutasse viderer.
Hic primum thalami claustris delicta tegebat
clam timideque iubens; erat invidiosa potestas,
sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura
sumere nec totas audebat vertere leges.
at postquam pulsisque bonis et faece retenta
peiores legit socios dignusque satelles
hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit
regnandique palam flagravit aperta libido.
patricius, consul maculat quos vendit honores,
plus maculat quos ipse gerit. iam signa tubaeque
mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
exultant merito gentes facilisque volenti
praeda sumus. iam Bistoniis Haemoque nivali
vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis
ignaras uno rapuerunt proelia cursu!
nuper ab extremo veniens equitatus Araxe
terruit Antiochi muros, ipsumque decorae
paene caput Syriae flammis hostilibus arsit.
utque gravis spoliis nulloque obstante profunda
laetus caede redit, sequitur mucrone secundo
continuum vulnus; nec iam mihi Caucasus hostes
nec mittit gelidus Phasis; nascuntur in ipso
bella sinu. legio pridem Romana Gruthungi,
iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque
praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant
ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
nec vi nec numero freti; sed inertia nutrit
proditioque ducum, quorum per crimina miles
captivis dat terga suis, quos teste subegit
Danuvio partemque timet qui reppulit omnes.