Latin
Book 2, lines 2.1.289-2.1.335
Claudian, In Rufinum 2.1.289-335
Not analysed yet
aequalis tantam tenuit constantia turbam
et fuit arcanum populo. percurritur Haemus,
deseritur Rhodope Thracumque per ardua tendunt,
donec ad Herculei perventum nominis urbem.
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes
cognita Rufino, magna cervice triumphat
omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet
et coniuratos hortatur voce clientes:
“vicimus, expulimus, facilis iam copia regni.
nullus ab hoste timor. quis enim, quem poscere solum
horruit, hunc tanto munitum milite vincat?
quis ferat armatum, quem non superavit inermem?
i nunc, exitium nobis meditare remotus
incassum, Stilicho, dum nos longissima tellus
dividat et mediis Nereus interstrepat undis.
Alpinas transire tibi me sospite rupes
haud dabitur. iaculis illinc me figere tempta.
quaere ferox ensem, qui nostra ad moenia tendi
possit ab Italia, non te documenta priorum,
non exempla vetant? quisnam conatus adire
has iactat vitasse manus? detrusimus orbe
te medio tantisque simul spoliavimus armis.
nunc epulis tempus, socii, nunc larga parare
munera donandumque novis legionibus aurum!
opportuna meis oritur lux crastina votis.
quod nolit rex ipse velit iubeatque coactus
in partem mihi regna dari, contingat in uno
privati fugisse modum crimenque tyranni,”
Talibus adclamat dictis infame nocentum
concilium, qui perpetuis crevere rapinis
et quos una facit Rufino causa sodales,
inlicitum duxisse nihil; funesta tacere
nexus amicitiae. iamiam conubia laeti
despondent aliena sibi frustraque vicissim
promittunt, quae quisque petat, quas devoret urbes.
Coeperat humanos alto sopire labores
nox gremio, nigrasque sopor diffuderat alas.
ille diu curis animum stimulantibus aegre
labitur in somnos. toto vix corde quierat,
ecce videt diras adludere protinus umbras,
quas dedit ipse neci; quarum quae clarior una
visa loqui: “pro! surge toro. quid plurima volvis
anxius? haec requiem rebus finemque labori
adlatura dies: omni iam plebe redibis
altior et laeti manibus portabere vulgi.”
has canit ambages, occulto fallitur ille
omine nec capitis sentit praesagia fixi.