Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.480-2.1.527
Claudian, In Rufinum 2.1.480-527
Not analysed yet
nam iuxta Rhadamanthys agit. cum gesta superni
curriculi totosque diu perspexerit actus,
exaequat damnum meritis et muta ferarum
cogit vincla pati. truculentos ingerit ursis
praedonesque lupis; fallaces vulpibus addit.
at qui desidia semper vinoque gravatus,
indulgens Veneri, voluit torpescere luxu,
hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit
prodere, piscosas fertur victurus in undas,
ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
quos ubi per varias annis ter mille figuras
egit, Lethaeo purgatos flumine tandem
rursus ad humanae revocat primordia formae.
Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit
dura fori veteresque reos ex ordine quaerit,
Rufinum procul ecce notat visuque severe
lustrat et ex imo concussa sede profatur:
“Huc superum labes, huc insatiabilis auri
proluvies pretioque nihil non ause parato,
quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum
venditor, Arctoi stimulator perfide Martis!
cuius ob innumeras strages angustus Averni
iam sinus et plena lassatur portitor alno.
quid demens manifesta negas? en pectus inustae
deformant maculae vitiisque inolevit imago
nec sese commissa tegunt. genus omne dolorum
in te ferre libet: dubio tibi pendula rupes
inmineat lapsu, volucer te torqueat axis,
te refugi fallant latices atque ore natanti
arescat decepta sitis, dapibusque relictis
in tua mansurus migret praecordia vultur.
quamquam omnes alii, quos haec tormenta fatigant,
pars quota sunt, Rufine, tui! quid tale vel audax
fulmine Salmoneus vel lingua Tantalus egit
aut inconsulto Tityos deliquit amore?
cunctorum si facta simul iungantur in unum,
praecedes numero. cui tanta piacula quisquam
supplicio conferre valet? quid denique dignum
omnibus inveniam, vincant cum singula poenas?
tollite de mediis animarum dedecus umbris.
adspexisse sat est. oculis iam parcite nostris
et Ditis purgate domos. agitate flagellis
trans Styga, trans Erebum, vacuo mandate barathro
infra Titanum tenebras infraque recessus
Tartareos ipsumque 1 Chaos, qua noctis opacae
fundamenta latent; praeceps ibi mersus anhelet,
dum rotat astra polus, feriunt dum litora venti.”