Latin · ~7 min
Lines 1.425-1.470
Claudian, Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti 1.425-470
Not analysed yet
quae nota nimborum; quae fraus infida sereni;
quid sol occiduus prodat; quo saucia vento
decolor iratos attollat Cynthia vultus.
adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri,
magne parens, gelidi seu te meruere Triones,
adspice: completur votum. iam natus adaequat
te meritis et, quod magis est optabile, vincit
subnixus Stilichone tuo, quem fratribus ipse
discedens clipeum defensoremque dedisti.
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat
discrimen temptare sui, non dura viarum,
non incerta maris, Libyae squalentis harenas
audebit superare pedes madidaque cadente
Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
Hunc tamen in primis populos lenire feroces
et Rhenum pacare iubes. volat ille citatis
vectus equis nullaque latus stipante caterva,
aspera nubiferas qua Raetia porrigit Alpes,
pergit et hostiles (tanta est fiducia) ripas
incomitatus adit, totum properare per amnem
attonitos reges humili cervice videres.
ante ducem nostrum flavam sparsere Sygambri
caesariem pavidoque orantes murmure Franci
procubuere solo: iuratur Honorius absens
imploratque tuum supplex Alamannia nomen.
Bastarnae venere truces, venit accola silvae
Bructerus Hercyniae latisque paludibus exit
Cimber et ingentes Albim liquere Cherusci.
accipit ille preces varias tardeque rogatus
adnuit et magno pacem pro munere donat.
nobilitant veteres Germanica foedera Drusos,
Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta —
quis victum meminit sola formidine Rhenum?
quod longis alii bellis potuere mereri,
hoc tibi dat Stilichonis iter. Post otia Galli
limitis hortaris Graias fulcire ruinas.
Ionium tegitur velis ventique laborant
tot curvare sinus servaturasque Corinthum
prosequitur facili Neptunus gurgite classes,
et puer, Isthmiaci iam pridem litoris exul,
secura repetit portus cum matre Palaemon.
plaustra cruore natant: metitur pellita iuventus:
pars morbo, pars ense perit. non lustra Lycaei,
non Erymantheae iam copia sufficit umbrae
innumeris exusta rogis, nudataque ferro
sic flagrasse suas laetantur Maenala silvas.