Latin
15 to 27
Claudianus Mamertus, Carmina [Incertus] 15-27
Unproofread scanNot analysed yet
Tempora namque uno tellus communis habebat Judæos, quae sola Deo tunc lecta fuit gens: Et tamen illa Dei gravis hostibus ira superbis Permixtos inter populos discreta cucurrit. Jam scio non dices, quod sors incerta procellas, Et mare casus agat, mare cum discedere jussum, Discessisse legas, siccamque rigentibus undis Inter aquas patuisse viam, rursusque solutum Æquor ad imperium sancti virgamque prophetæ, li liquidos remeasse sinus, in utroque maris vis Paruit, ut sanctis iter et vindicta daretur. Quid profugus Tharsum vates, quem sorte pericli In inare dejectum spatioso bellua rictu Cœpit, et innocuum vasta ructavit ab alvo? Nonne docet ditione Dei mare et astra moveri? Namque Deum frustra fugiens, quem cuncta tenentem Nemo fugit, movit coUti simul et maris iras. Omnipotentis enim Domini natura rebellem Cognoscens, timuit per se quasi conscia tutum Ferre reum, et ventis fugitivum vinxit et undis. Iste propheta Deo lectus terrere minacI Peccantes monitu populos, postquam grave dixit Exitium, fregitque reos, avertit et iras Numinis, impenso lavit sua crimina fletu, Extremumque diem fugit perversa Ninive. Non rex ille habuit fatum, qui morte propinqua Oravit Dominum, quem leges noverat unum Flectere posse suas, consumptum intenderet ævum Longius, et meruit tria ducere lustra superstes Annis ipse suis, et non sua vivere saecla. Nunc tria miremur texentem fata Platonem. Aut Arati numeros, et picta Manethonis astra. Dicant quæso ubi tunc rapidas nascentibus oras Ponebant, et quæ quibus ibant sidera signis, Cum pius Ezechias fidei virtute precatus, Verteret astrorum cursus, cœlique meatus Turbaret jussi retro acto lumine solis? Vel ducis imperio sancti cum sisteret idem Dilata solem nocte, ut victoria sacri Profligaretur populi, stetit orbe recurso Librans, ut magnos caperet lux aucta triumphos. Quid soboles virtusque Dei, et sapientia Christus?