Latin
1.1.1 to 1.1.14
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.1.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Magnum in genere humano, Solli Sidoni, frater amantissime, multorum uitium est adrogans inperitia et peruicax in denfen-' dendis perperam praesumptis opinionibus pertinacia. nam plerique mortalium aut per sensus corporis corporearum rerum haustis imaginibus ueluti quibusdam rerum umbris obtutu mentis inluduntur, aut tenellis adhuc infantiae quondam suae persuasionibus in senectute puerascunt. si qua illis dicendi copia est, neglectis rerum causis rationis animam spernunt et uerborum corpora diligunt, cumque duplici ad ueritatem ueniatur uia, ut aut praeiudicatae auctoritati creduli-. tate subdamur aut ad scientiam ratiocinatione tendamus, nihil quod uel auctoritas iubeat uel ratio suadeat potissimum dicentes, spreta paucitate doctorum inludunt inperitos, quae . maxima turba est. sed et ipsi ab eisdem quos fallunt, reciproca inlusione falluntur. laudantur namque falsoque laudantur et credunt, quo mentis sanitas maxime periclitatur. accedit ad hoc etiam acescentis semper liuoris intentio, inuidentis animi crimen et poena. nam si quid ab his, quos iniquo lacessunt odio, ad utilitatem publicam ueri prodatur, diuersum protinus adstruunt, etsi idem sentiant, ac sic inexhausto firmatoque odio cum his, quos sibi odisse institutum est, nequaquam metuunt ueritatis fecisse iacturam. oderunt igitur proximum, oderunt et deum. atque in his duobus praeceptorum omnium totiusque legis spreta plenitudine non mirandum est, si uel de deo uel de homine probe non sentiant, qui utrumque a se odio mediante longinquant. sed istoc eorundem quamquam plectibili uitio moueor exilius, quia etsi maliuolentiae in alios tela moliuntur, ipsi magis propriis transfixi ictibus uulnera quae inferre conantur excipiunt: namque odiorum stimulis eorundem prius puniuntur auctores. illud multo maximum longeque periculosius crimen est, quod catholicae sanitati opiniones inimicas stulte concipiunt, uane proferunt, superbe adstruunt, cum temeritate. scribunt, cum intentione defendunt, et quoniam humanitus per inprudentiam lapsi sunt, eligunt audaciae culpam suae peruicaci obstinatione defendere, ne uideantur potuisse peccare.