# De Statu Animae 1.12.1-14

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 1.12.1 to 1.12.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.12.1

Istud ego tamen philosophos reperio dicere, qui nonnullis disputationibus adstruunt et ipsos lunae uel solis globos incorporeis uidelicet spiritibus sub diuina quadam mente uegetari. sed oportet agnoscas hoc idem testimonium non solum pro sententia tua contra nos nihil, sed aduersus eandem pro nobis ualere plurimum. quod eo tibi accidit, quia philosophicam non intellegendo sententiam illud pro tua uidelicet parte posuisti, quod probe intellectum non nisi nostris tantum possit partibus suffragari. si enim corporeos spiritus esse dixissent, V in eorundem non definientium, sed arbitrantium potius auctoritate totus nihilominus argumentationis tuae cardo titubaret. cum uero illi non dubitanter, sed scienter, non corporeos, sed corporatos spiritus dixerint, nonne dinoscitur quodcumque est corporatum non esse corporeum? alioquin corporeos, non corporatos spiritus esse dixissent, quia illud est corporeum, quod incorporeus spiritus animat, illud autem incorporeum, quo corpus animatur. quapropter cum dilucide uiuificatum corpus ab, incorporeo uiuificante discreuerint, uidetur mihi quod iste corporis aduocatus aut philosophicam de substantia incorporali sententiam non intellexerit aut nequaquam pro se obiectare debuerit sub ipso sancti Hieronymi nomine. Sequitur, et adiungit: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad conparationem dei inmunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? quantum uideo, uiolentissimus disputator nec istud intellegit. angelos enim unius credit esse substantiae, ut melius de sideribus sentiat, quae corporatos spiritus iudicat. nam quid hic aliud uir doctus Hieronymus dixisse censebitur, nisi angelorum corpora habilitate sui atque potentia humanis longe praestare corporibus? pariter cum dixit: si angeli, etadiecit: caelestia etiam corpora, duo quaedam intellegi uoluit, angelos et caelestia corpora, quia cum angeli spiritus corporati sint, sunt in caelo quaedam quae sola sunt corpora. igitur euidenter ostendit nullum corpus quamlibet supremum loco, quamlibet potens motu incorporeis posse praeponi. rursum in conparatione gradum faciens dicit: adeo diuinis hominem conparari non posse, ut nec angelus possit.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
