Latin
Book 1
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Habent, inquis, animae secundum se corpus quo subsistunt, licet multum et inconparabiliter tenuius quam nostra sunt corpora. accipiatur ita, si ita est. illud respondeas uelim, quia est iste qui dicit: habet anima corpus inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora? si animae uerba ista sunt, quod corpus esse suum dicit, quod ipsa est, aut istud quod sentificat uegetatque carnale ? ipsa enim dicit anima: tenuius est corpus animae, quam corpus meum. quod est corpus quod suum dicat anima, nisi illud quod ipsa est, si corpus est anima? aut igitur anima corpus est nec recte corpus istud carneum suum dicit, quia potius illud est suum quod ipsa est, aut si istud corpus animae corpus est, ipsa, at datur intellegi, non est corpus. post hinc itidem consultori suo sic loquitur :obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia nec localis sit nec qualitate aut quantitate subsistat :quantitatti periculi sit ita credere, in consequentibus demonstrabimus. nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam indubie incorpoream credas. si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. statum nempe tractatus tui in articuli istius condicione posuisti, ut si localis et quantitati subiacens anima probari possit, consequenter etiam corporea crederetur, quam tamen paulo post intra pectoris officinam uarietates cogitationum suarum fingere et motus agitare pronuntias.