# De Statu Animae 1.23.1-14

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 1.23.1 to 1.23.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.23.1

Sed dicis mihi: non mundum memoria conplecteris, sed figuram mundi. uel ex hoc intellege animam non esse corpoream, quia uides eandem nec corporalia corporaliter posse conspicere. huic ergo superpositus est non loco, sed ui ac potentia oculus quidam, qui siue spiritus siue mens siue intellectus unum atque idem est, etsi diuerso nomine dicitur. ergo quod est lapis ad inanimum uiuens, hoc inanimum uiuens ad animatum uiuens, et quod est inanimum uiuens ad animatum uiuens, hoc est animatum uiuens ad uiuentem et intellegentem. administrat inrationalis anima corpus animale in salutem scilicet eius, et administrat. animam rationalem intellectus rationis capax in salutem uidelicet animae rationalis operante atque administrante deo principali potestate et stabili motione atque ininitiato substantiarum cardine primum ut sint, deinceps ut pro modo uel merito taliter sint qualiter esse debere ille constituit, qui non nisi iuste uniuersa disponit. nam sicut de corporibus ibi uel ibi esse propter localitatis necessitatem congrue dicitur, ita de animabus propter inlocalitatem uel qualitatem taliter esse uel taliter iure pronuntiatur, quia sicut uiuenti corpori iucundum est luculentus locus uel temperatus aer, ita uiuificanti animo tranquillitas in cogitatione et securitas a timore. itidem, sicut poenalia sunt corpori tenebrosus locus et asper adtactus, sic animo cogitandi instabilitas et angustiae formidandi. agitur ergo anima non per loca, sed pro adfectuum diuersitate et delecta-. biliter et poenaliter. illud tamen liquet animam sine corpore incorporaliter per adfectus p(ropr)ie uel mulceri uel adfligi posse, corpus sine anima uel suauia uel poenalia sentire non posse. animae igitur corporatae est per corpus sentire corporea eidemque sine corpore uidere incorporea. ergo ut corpus inanimum nihil sentit, ita animus sine corpore corporea uniuersa non sentit. hinc est quod etiam dum corpus administrat atque sentificat, si quando in summa eademque semper adtollitur, ita quodam modo corporeos deserit sensus ab hisdemque inlocaliter abscedit, ut coram posita non uideat, ut iuxta sonantia non audiat, ut percursam legendo paginam non intellegat.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
