Latin
1.23.15 to 1.23.20
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.23.15-20
Unproofread scanNot analysed yet
adest anima ut per oculum literarum signa colligat eademque in syllabas sociata coniungat ac per uerba distinguat, et non adest ut quid per haec fecerit sciat. lego clare aliquid, pronuntiantem me alter intellegit, qui in id mentis oculum figit, ego uero ipse quid legerim nescio, quia in aliud anima inlocaliter intenta discessit. denique cum ad memet ipsum uel admonitus redeo, ego ipse sum, qui utique redeo, et ego ipse sum, ad quem redeo, et mecum non fui, quia ad me per interuallum non loci, sed temporis redii, et extra me non fui, quia sine me esse non potui. ipsa istic est anima, ut per oculum quae leguntur uideat, et ipsa istic non est, ut quae leguntur intellegat. aut non saepe usu euenit, ut sine cuiusce modi lectionibus adcommodantes uisum sine relationi cuiuspiam adhibentes auditum, cum haec eadem non minus intellegi quam uideri atque audiri facillimum sit, utroque tamen sensu sonos ac signa capiamus, cum quid haec eadem significent non intellegamus? et tamen rursum in id quod intellectum non erat animi referentes obtutum absque ulla hoc idem difficultate conprehendimus.