# De Statu Animae 1.24.24-32

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 1.24.24 to 1.24.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.24.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.24.24

et in bonam partem loco alio angelorum uocibus dicitur: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. ecce dilectio, ut tu arbitraris, animi quaedam portio est, ut ratio docet, animus totus est. si quid ergo toto amore amo, non id ipsum toto animo diligo? et ubi uacat illud quod dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, si animae pars putatur esse dilectio? si enim parte sui diligit anima, non utique tota diligit. sin uero tota diligit, tota absque ambiguitate dilectio est. dicitur enim uereque dicitur, quon- ' iam deus dilectio est sed dilectio illa talis est, ut nec ipsa diligere nisi bonum nec per eam diligi possit nisi bene. haec autem dilectio, quod est anima humana, propter adfectuum mutabilitatem potest et in superiora, quod ei solus deus est, caelesti cartate flagrare et in inferiora damnabili amore diffluere. quodlibet tamen diligat, si toto amore diligit, tota diligit et, cum tota diligit, tota dilectio est, quae unitas in corpore scilicet non est.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
