Latin
1.25.1 to 1.25.12
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.25.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicis: quando absentem carum suum cogitat, numquid uelut ipso conspecto desideriis satisfecit? ista, ut ego conicio atque ut plane probo, potissima admodum causa est, quae temet ignarum perpulit animam referre corpoream. a sensibus quaeso corporis paulisper adtollere ac si uales perspice, quae uel quanta uis uidendi sit animo, et si quid potes animi uisum corporisque discerne. corpus certe nihil uidet, quia nihil utique sentit absque anima, ac per hoc animus corporea per corpus uidet, incorporea per se. haec ipsa nunc, quantum in praesentiarum res postulat, sequestremus, ut quae sint animi uisa per corpus, quae sine corpore euidenter adpareat. nam qui uel aliquid eruditus est, credo nouerit in geometrica disciplina quid sit punctum quidue linea, sed quia inter eos, qui ista dignabuntur legere, potest esse qui nesciat, de hoc ipso paululum dissertando quaeramus. linea est, ut doctissimi atque excellentes uiri non dixere solum, sed ratiocinando probauere, longitudo simplex, quae in corpore prorsus nequeat inueniri eo quod omne corpus longitudine longum sit, non tamen ipsa sit longitudo neque possit sic esse longum, ut non latum simul altumque sit. quocirca sicut aiunt etiam si araneae filum cogitaueris, quia utique corpus est, non solum longitudinem cogitasti, habet enim pro modo suo indissociabilem longitudinis suae latitudinem atque altitudinem. igitur si, ut fateri ueritas cogit, aliud est longitudo quam latitudo, seposita latitudine solam longitudinem cogitemus. scio autem hanc eandem liquido conspici non esse multorum, quam cum Marcius quoque philosophus negaret mathematico Adrasto se uidere, cum lineas fabrorum nimie uideret: utique non mirum est, inquit Adrastus, quod habes oculos similes fabrorum, ingenium dissimile, Pythagorae. sed non idcirco tardioribus desperandum est, modo ut auctoritati cedamus qui rationem forte non capimus. Haec ergo de qua loqui institueram longitudo cum fuerit puncto inchoata punctoque finita, a Graecis γραμμή, a nostris linea dicitur.