# De Statu Animae 1.25.13-25

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 1.25.13 to 1.25.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.25.13

iam nunc si quid sit longitudo sine latitudine congnoscere ualuisti et lineam longitudine finita formasti, duas aequales lineas sibimet άντιστάας e regione constitue, quod cum feceris, intellege te figuram duabus lineis paribus non fecisse. figura enim dicitur, cum paribus inparibusue lineis capitibus sese contingentibus locus ambitur. duabus ergo paribus lineis sine auersim positis sine capite contingentibus figura non clauditur, tribus uero aequalibus lineis figura fit trigona, et hoc aeterna atque indemutabilis ratio est omni humanae menti uel non admonitae clarens liquido. numquid ergo tribus lineis paribus quae semet mutuo capitibus tangunt fieri umquam nisi trigona poterit? aut istud magis nunc uerum est, quam fuit, aut esse hoc uerum aliquando coepit aut aliquando desinet, aut non est facilius corporeum interire mundum, cuius utique tumidae localesque formae istarum inlocalium incorporaliumque sunt imago formarum, quam ut aliquid ex his uel uariari specie uel transmoueri loco uel senio ueterescere uel quoquo pacto mutari queat? ne ergo per omnes te disciplinae istius minutias traham neue intentionem tuam in adspectandis planarum figurarum uel cuborum uel pyramidarum rationibus teneam, propter circuli perfectionem de una tantum figura, ut adhuc fecimus, breuiter conloquamur. Circulus fit ex una linea. sed iure nunc illud admoneberis, quod linea sine latitudine atque altitudine perfectior est, quae tamen habet aliquid se ipsa perfectius. punctum nempe principaliter est origo lineae, ab ipso incipitur ipsoque finitur, cum punctum nec oriri a quoquam pateat nec finiri. hoc namque continet in figuris punctum, quod unus in numeris. ista ergo linea, quae transuersim secari potest, scindi per longum. non potest, quia utique si scinditur, habet latitudinem, cum secanda est, puncto caeditur, cum punctum scilicet non caedatur. perfectior ergo longitudo latitudine, quia latitudo et transuersim et directim recipit sectionem.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
