Latin
1.25.49 to 1.25.60
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.25.49-60
Unproofread scanNot analysed yet
illud uero patet ad finem numeri, qui nullus est prorsus, ueniri non posse, quia trans omnem numerum, qui ex uno et per unum et in uno est, semper est unus. tria tamen ista sunt, cum dicimus ex uno et per unum et in uno, pariter aeterna, perinde inlocalia ubique tota, eidem infinito semper aequalia, quia nullum uere unum maius unumue minus est. haec sunt numerorum inchoantia ducentia perficientia: ipsa nec inchoata nec numerata nec finita, credo, quia sapientiae dei non est numerus. nam cum ex uno et per unum et in uno sit numerus, nec numerari nisi trifariam possit, ut per eundem numerum ordiamur numeremus finiamus, ipse est ternarius totus, per quem omnis est numerus. ecce quod habitat in anima humana: ecce quod oculo cordis uidere concessum est. quo diffugimus, quo distrahimur, cur in nobismet ipsis extra nos sumus? cur patriam nostram localiter quaerimus, de qua utique non ambulando, sed peccando discessimus? cur tenebras splendere credimus, quas uidere ipsum est utique non uidere? ueritatem certe quaerimus: non illam per spatia locorum oportere quaeri, non per corporeum aliquid aestimes inueniri. . satis ei corpore non solum tangendo, sed etiam cogitando se separabit qui huic adhaerebit. inlocale certe quaerimus, non illud quaeso per locale quaeramus. fecit sibi ipsa ueritas sui compotem similitudinem. hoc in nobis adferamus illi quod fecit, non conuiciemur deum nostrum dicentes illi: non potuisti facere aliquid simile tui, quia, si corpus sum, similis tui non sum, quia de nobismet ipsis nos ille conuincet.