# De Statu Animae 1.26.1-10

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 1.26.1 to 1.26.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.26.1

Loquitur enim silentio mihi ueritas et dicit mihi: tu certe qui corpus esse te credis, unde incorporeo uerbo uteris? aliud credo est uerbum tuum, id est consilium tuum, aliud uox uerbi, aliud quod sonat, aliud quod intellegitur. nam sicut uox potest esse sine uerbo, ita est uerbum sine uoce. utitur tamen quodam indumento uocis uerbum tuum, ut insonet auribus, sicut ego indumento carnis, ut uiderer hominibus, et cum loqueris, obsequium uocis aurem tenus meat, uerbum uero inlocaliter ad animam permeat, quia, sicut ad illum cui loqueris accedit, ita a te utique non recedit, et si loquentem te unus audierit, totum uerbum tuum penes te est, totum penes illum, et si duo audierint, totum audiunt, et si multi, totum, et omnibus totum et singulis totum et tibi totum est noli in te perdere tam magnum munus meum, similitudinem meam, quam tibi benignissime tribui, ut qualiter ad me tenderes, non extra te quaereres. nemo uenit adpatrem, nisi per me, et nemo ad me, nisi quem pater meus adtraxerit, et nemo ad me uel ad patrem uenit, nisi caritas diffundatur in corde eius per spiritum sanctum, qui non nisi bene credenti, bene speranti et bene quaerenti dabitur. ad istam, quod unus deus sumus, tu homo factus es trinitatem, cum dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. introinspice te de te ipsa, o humana anima, et te memineris. uide mentem tuam, uide uerbum tuum, uide uoluntatem tuam. nam totum est in mente quod cogitas, et quod totum simul meministi, totum simul cogitas et uis cogitare atque meminisse, hoc est, amas habere mentem et cogitationem. cogitationem ergo tuam cum mente conplecteris, hoc est, cum cogitare te memineris, totam certe cogitationem tuam tota mente conprehendis et totum amorem tuum uel mentem tuam tota cogitatione tua cogitas, cum amare uel meminisse te cogitas, et toto amore tuo eandem totam mentem atque eandem totam cogitationem tuam diligis, cum meminisse et cogitare te diligis.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
