Latin
1.6.1 to 1.6.14
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.6.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed subicis a nescio quibus, quorum tamen nominum nobis notitiam subripis, sic doceri, ut alia dicant esse incorporea, alia inuisibilia. tremendae scilicet peritiae tractatores, qui usque ad hoc penetrauere secretum: si alia incorporea sunt, alia inuisibilia, ergo incorporea non sunt inuisibilia. postponendum est igitur incorporeum omni corporeo, quia dicit per apostolum ueritas: quae uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt. uerum tu creatricem creatamque substantiam ita discernis, ut alia sint incorporea, alia inuisibilia. inuisibile igitur omne corporeum, et incorporeum omne uisibile. istic egomet audeo sciscitari, inuisibilisne sit deus anne uisibilis? si corporeum negas, uisibilem non recusas. si inuisibilem dicis, corporeum confiteris. secundum hanc ergo sententiam, quae tibi nobisque sit procul, aeternus inuisibilis incorporeus deus aut incorporeus non erit, aut uisibilis erit et aeternus non erit. quiddam tamen cogitare uoluit, sed eloqui non ualuit patentium nempe causarum doctor ignarus, quem dicere uisum reor esse quaedam corporea quae uideri nequeant, cum sit uniuerso incorporeo proprium non uideri, ac per hoc corporea quaepiam inuisibilia esse posse, porro incorporea nisi inuisibilia esse non posse. nam cum omne incorporeum inuisibile sit, non omne inuisibile incorporeum est. uox enim non uidetur et corpus est quamquam propter eminentiam uisus etiam quae ad reliquos pertinent sensus uideri dicamus, sicut saepe dicimus: uide quid sonat, cum sonus ad auditum pertineat, non ad uisum, nec tamen ita dicimus: audi quid lucet, quia praeeminentior ceteris sensibus uisus quae inferiorum sunt abusiue sibi uindicat, cum potestatibus eorum potentiam suam non misceat. quocirca et uisibilia sunt omnia quae sentiri quocumque sensu corporis possunt, si ad uisum cuncta referamus, et non omnia uisibilia sunt, si unicuique sensui quod sibi est speciale reddamus. hinc omnia scilicet principalia corpora quae dicuntur elementa procul dubio uisibilia sunt, sentiri experimur.