# De Statu Animae 1.6.15-28

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 1.6.15 to 1.6.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.6.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.6.15

ex quorum metrico pro portione conuentu, conpactis rate dimensionibus, uegetante anima uiuens corpus efficitur, quamquam multa sint, quae animata non sunt et uiuere negari non possunt. sed de eis loquimur, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt, sicut sunt animata rationis expertia. de quibus paululum disputatione dilata de nobis loquimur. Igitur cum ex anima simus et corpore atque, ut corpus animus esse non potest, sic animus corpus esse non possit, animus qui sentit in corpore, etsi per uisibile sentit, inuisibiliter sentit. aliud enim est uisus, aliud oculus, aliud aures, aliud auditus, et nares aliud, aliud odoratus, et os aliud, aliud gustus. nec hoc idem manus et tactus. igitur tactu calentia frigentiaque discernimus, ipsum uero sensum tangendi non tangimus. nec frigus illic namque nec calor est. et gustatu dulcia atque amara sentimus, sed gustatum gustare non possumus. nihil enim uel amarum in illo uel dulce est. naribus odores accipimus, olfactum tamen olfactu non capimus, quia nihil olet olfactus, et auribus uoces haurimus, sed cum nihil sonet auditus, ipsum non audimus auditum. coloratas oculis formas adspicimus et oculis quia coloratae formataeque sunt, cernimus, sed uisum, quia nec coloratus nec formatus est, non uidemus: iuge namque uideremus, si luceret uisus, et audiremus semper, si sonaret auditus, et perpetuo odoraremur, si fraglaret olfactus, et indefessim gustaremus, si saperet gustatus, aeternumque tangeremus, si se ipsum tangeret tactus. atque ut de ceteris taceam, si gustari posset gustatus, nemo posset esse ieiunus, nec extrinsecus adhibenda forent in quae semet sensus exsereret, si se ipse sentiret. aliud est ergo membrum per quod sentimus, et sensus aliud quo sentimus, quia inter inuisibile incorporeum et corpus uisibile est illud inuisibile corporeum, quod in nobis uisus, auditus, odoratus, gustus et tactus est: quae quoniam non nisi in animato sunt corpore, ex utriusque diuersi commercio eadem et corporea sunt et inuisibilia trahentia de corpore uisibili ut corporea sint, de incorporeo animo ut sint inuisibilia.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
