Latin
Book 1
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.6.29
Unproofread scanNot analysed yet
non igitur iurta sententiam tuam illud erit inuisibile, quod incorporeum non erit, tamquam incorporeo uisibile et corporeo inuisibile esse sit proprium, quando quidem nihil inuisibile corporis foret, nisi inuisibile illud incorporei inuisibilitas faceret, quia in eodem, sicut supra diximus, homine et incorporeum inuisibile est anima et inuisibile corporeum, quod de corpore uisibili inuisibiliter agit anima.