# De Statu Animae 1.9

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/1.9

Iam superius patuit ignis elementum elemento aeris sicut loco, ita etiam potentia praeeminere. quod euidenter ostendit ignis iste terrenus, qui mobilitate uix conprehensibili uelut in regionem suam sursum uersus naturali pondere rapitur. quod si etiam ex hoc non daretur agnosci, uel hinc manifesto posset intellegi, quod omnis aer solis praesentia clarescit et tenebrescit absentia. sed et . illud maximae rationis est, quod aer ignem patitur ut caleat, nec tamen ab aere aliquid patitur ignis ut frigeat. aer quibuslibet uasculis includi et contineri potest, cum hoc prorsus igni non accidat. est ergo ignis aere perspicua ratione praestantior, uisus uero nobis ex igne, qui utique sensus homini belluaeque communis est, sic tamen ut nonnullae inrationales animantes prae hominibus uigeant acumine uidendi. si ergo negari nequit uisus ex igne esse et secundum tuam rationem anima ex aere, eminentior ergo est dignitate substantiae oculus pecudis, quam anima hominis, quia ille ex igne et haec ex aere. Non inmerito animam localem putat et claustro corporis confirmat includi qui eandem aeriam iudicat. alterutrum nunc igitur eligas oportet: aut deteriorem uisu pecudis animam, si aeriam, aut non aeriam, si praestantiorem. cernis quam facile indoctae figmentum praesumptionis euanuit, praeterquam innumera super hoc argumentari promptissimum est. nempe si aeria est, ergo tenebrae illius corporei huius solis abscessus et lux eius huius ipsius itidem solis aduentus est. falsumque erit illud, quod euangelista pronuntiat dicens : eratluxuera, quae inluminat omnem hominemuenientem inhunc mundum, et illud quod propheta sub peccatorum persona loquitur: lumen ergo iustitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. numquid isti hunc corporeum solem uiuentes in hoc mundo non uiderant, sed incerporales oculi solem incorporeum requirebant P ualde autem mirum uidetur, si lux ista habeat oculos quos inluminet, illa autem uera non habeat: aut si habet. sicuti uere habet unde uideri incorporeum potest, non solum non aerium, sed arbitror non esse corpoream.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
