# De Statu Animae 2.10.13-19

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.10.13 to 2.10.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.10.13

uerba nunc eadem et sensus expende, nam quod illic spiritus dicitur humanus, hic anima, ita profecto concordat, atque si uterque animam aut spiritum uterque dixisset, qui scilicet ita illic in mollem fundi aerem dicitur, sicut itidem subtili istic aeri conparatur. quod ergo diffundi spiritus dicitur tamquam mollis aer, tale est ac si diceretur: spiritus hoc est quod mollis aer. itemque spiritalis est anima nostra et aer iste subtilis ita est ac si diceretur: anima nostra hoc est quod aer iste subtilis, cumque ex his duobus quod ante dictum est inpiorum blasphemia sit, quod postpositum tua sententia, duoque ista itatenus uniantur, uti sint et negotio et sensu et uerbo indiscriminabilia, quid potissimum consequitur, nisi ut aut pro similitudine sententiae tuae, si eandem defensitandam credis, inpiorum quoque sententia laudabilis sit aut, quia plectibilis illa>est, tua quoque sit pro eius parilitate damnabilis? Sed quo diutius uel argumentantes halucinamur, cum super hoc propheta censuerit: dixerunt, inquit, inpii apud se cogitantes non recte: exiguum est tempus uitae nostrae et exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, postque paululum sententiam quoque intersita disputatione subiungit: haec, inquit, cogitauerunt et errauerunt, excaecauit enim illos malitia eorum. et tamquam diceres: quid in his culpae uertitur, quid erroris, ille respondet: hominem animam corpoream cogitauerunt et errauerunt, ac uelut rogaret geminanti [et] quid in hoc ueritas claudat, ut animam corpus esse quis sentiat, iterat propheta responsum: errauerunt, uidelicet errauerunt, quia deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum, id est dicere: adeo tenus non est corpus anima, ut sit imago diuina. estne aliquid, quo abhinc locorum uspiam progrediaris tuomet indicio proditus, ueritatis uiribus captus, prophetae testificatione conuictus? sed uiderit quisque quid sentiat: prout mea tamen opinio fert, hoc saltim probum quod eatenus dissertauimus aduersum corporales pro spiritalibus sat foret, ni par esse ducerem apostolica quoque aut etiam euangelica in rem controuersiae praesentis adhiberi.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
