# De Statu Animae 2.12.1-10

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.12.1 to 2.12.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.1

Sana quippe catholicae fidei doctrina ita tenus intersito gradu ab imis ad media, a mediis ad summa conscendit, ut rato iudicio corpoream creaturam incorporali creaturae subdens et summo incorporeo creatori hanc eandem cum sui inferiore subiciens in tertium caelum Pauli pedissequos rapiat, qui solidum sensibilis mundi penetrabili mente transmiserint intentamque aciem ex imo caeli tergo sistentes redintegratis uiribus omne incorporeum creatum potiore nisu pro substantiae excellentioris dignitate tranauerint atque hic redactis paululum respiraculo pausae uiribus in suprema incorporei creatoris agnitione constiterint. quocirca nunc locorum percontari sedulo corporales istos uelim, quae fere illis super hac apostolica sententia sit. nam cam se dicat apostolus raptum esse usque ad tertium caelum, primum quaero localiter inlocaliterne sit raptus, et qui tres isti caeli sint, anne plures horum, anmones corporei, anne incorporei quipiam, ut quoniam nos ad id usque loci disputationis ordo deuexit, quid istinc sequendum sit nobis consulta ueritate uideamus. Ac primum non usque facilem de caelorum numero quaestionem paulo scrupulosius uentilemus. nempe legimus: laudate dominum, caeli caelorum, sed istuc et de multis et de binis licet intellegi, ut et plures caeli plurium caelorum et duo caeli duorum caelorum tacito numeri articulo accipi posse uideantur. ecce a terrae contiguis aere tenus aquarum elementum est, exin profundum aeris usque ad lunaris sideris citimum lumen, abhinc ignium aetheriorum spatia usque in extima transmundana, qua sphaeroidis globo mundus includitur. ubinam nunc exacta uniuersitate corporum quaeremus caelum trans omne mundanum? sed in hoc opaco rerum caligantium nubilo ex adytis supercaelestium doctrinarum consulta repetamus. in principio, inquit principium geneseos, creauit deus cum I u met terram. si opinionibus missis ueri fidem quaerimus, ecce tibi creaturarum testem ipsum creationis auctorem, qui cum ante omne tempus creauerit caelum et terram postque die uno fecerit lucem et firmamentum secundo itidem die condiderit idque caelum abusiuo nomine uocitauerit, cui ratis interuallorum limitibus loco uel modo uariantium porro siderum ornamenta subtexuit, animaduerti promptum est hoc uisibile firmamentum tanto interuallo substantiae caelo inuisibili cedere, quanto itidem terrae imis locorum intercapedine praeeminere.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
