Latin
2.12.25 to 2.12.37
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.12.25-37
Unproofread scanNot analysed yet
sin autem est illic quaedam terrenis potior uiuentium multitudo, substantia ergo supercaelestis ista sub caelo est hauriens uidelicet a superno sui uibrantiorum siderum flammas et liquidiores auras aeris, cuius elementum replet intercaelestis uacui concauum, quod scilicet a caelo tertio alii uiuentium populi atque alia intersiti aeris profunda discriminant. Nunc igitur si per haec raptatus apostolus usque in tertium caelum uenit, quid istic potissimum repperit, quod si localiter quaerendum fuit et in primo caelo inueniri non potuit? sed ipse dicit raptum sese usque in tertium caelum nescio quid audisse diuinum, quod homini loqui non liceat. itane tandem, apostole, per loca deus quaeritur aut non nisi in loco ueritas inuenitur? si istuc ita est, et deus igitur localis erit et tu deum, quem localiter inuenis, localiter amittis, qui si non nisi in tertio caelo est, ibi ergo tibi relictus, ubi repertus est. at cum non de caelo corporeo, sed de caeli domino sis beatus et totus ubique sit dominus caeli, qui nec localiter quaeritur nec localiter inuenitur, haec uera profecto ascensionis tuae causa dabitur, si ab inferioris substantiae caelo ad caelum substantiae potioris ascendis. quia quaerentibus deum a corporeis ad corporea nullus ascensus est, qua uersum nunc corporalitas inclusa diffugiet? ecce et raptum fuisse Paulum usque in tertium caelum uerum est et rursum tres esse caelos corporeos uerum non est. igitur aut incorporeum quid creatum confitebere aut tres caelos infitiabere. sed quoniam et tres esse caelos et non omnes corporeos uel indiscussibilis auctoritas docet uel ratio manifesta conuincit, sub unius ope ueritatis sicut fallentia discussimus, sic uera quaeramus. Legimus in propheta: qui fecit caelum et terram. caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum. istic animaduertendum est aliud esse caelum et aliud caelum caeli, quippe cum caelum caeli dicitur, tale est ac si caelum ac terra dicatur.