# De Statu Animae 2.12.38-47

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.12.38 to 2.12.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.12.38

imum nempe siderei caeli haec terra est, sed cum ante omne temporaneum creauerit deus caelum et terram secundoque die hoc uisibile caelum fecerit, est ergo caelum aeuo terrae posterius, cum tanto sit qualitate praestantius. sed quoniam uices et spatia temporum et moras dierum momentaria mundi creatio non admittit, quia de sex dierum numero magis quam spatio nullum disserendi nunc tempus est, illud intellege, quod propheta inter caelum et caelum caeli tantam differentiam fecit, quanta ferme est inter hoc caelum et terram, ut sicut terra huius scilicet caeli haec terra est, ita hoc caelum illius caeli porro sit terra. unde coniciendum est mundi corpus uniuersum diuinitus terram dici et illud, quod domino datum est, proprio nomine caelum uocari. scriptura namque sic loquitur: caelum caeli domino, ter-. cum autem dedit filiis hominum. Quid ergo dicemus? numquid hoc caelum uisibile non hominibus datum est aut solaris fulgor et calor uel lunaris globi per incrementa ac detrimenta uariatio uel astrorum uagus ratusque circuitus uel per magnos orbes congressus siderum et statuta progressio, siue cum dierum noctiumque uices uariant, siue quia caloris ac frigoris alterno fotu mundum temperant, seu quod dimensis limitibus articulos temporum signant eodemque intermino linearum tramite in id ipsum sine fine redeuntia per easdem circulorum uias reuehunt, uel quod distinctis numerose choris et musicis interuallis aetherem pingunt? suntne haec omnia genti mortalium uel coniuentia usui uel iucunda spectamini? ac per hoc ita tenus corporeum caelum, quia uidelicet hominibus datum est, terra dicitur, sicut aquarum et aeris corpora non utique eiusdem corpulentiae, cuius est terra, tamen quia filiis hominum data sunt, terra dicuntur adiecto eo, quod omnium sensualiter uiuentium principaliter tactus ex terra est. porro autem sicut sine igni uideri nihil, sic tangi absque terra nihil potest: quia et ignis tactui subiacet et aether ignis est, non abhorret aliquid illic esse terrenum.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
