Latin
2.12.48 to 2.12.57
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.12.48-57
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter quoniam omne corporeum terrae nomen includit ratoque iudicio in corporeis conpositum, terra dicitur omne corporeum, quia hic sensibilis mundus cum uisibili caelo terra est, quae filiis hominum data est. Quid de illo caelo dicemus, quod domino datum est, non filiis hominum? ergo identidem ad eloquia diuina recurramus. idem nempe psalmographus dicit: confitemini domino, qui fecit caelos in intellectu. quocirca si in intellectu sunt caeli, quos habitat deus, nec nisi incorporeum caelum est, quod domino datum est, uidelicet cui terra est omne corporeum liquido claret omne quod intellegit non esse corporeum. porro substantialiter humanus animus intellegit, incorporeus igitur est animus humanus. en tibi terram omnem corpoream creaturam, en tibi caelum incorpoream intellectualemque substantiam. nunc igitur ut possis per duos caelos usque in tertium caelum paulo praeeunte raptari, incorporeo tui uniuersum transmitte corporeum postque etiam incorporeum creatum idemque mutabile acriore admodum nisu et uolatu perniciore transcende atque abhinc in tertium caelum, in ipsius inmutabilis incorporei beatissima contemplatione requiesce teque, humana anima, incorpoream nosce, cui pro naturae excellentia promptum est simul et congruum inter ima uel summa tui tamquam mediante substantia uel infra despicere corpus imum uel supra conspicere deum summum. Nunc egomet sciscitor adferasne nobis aliam de ternario caelorum numero ac diuersitate rationem, quam quidem cupio, sed liquet haudquaquam dari a quoquam posse, nisi inter corpus et deum natura se substantiae incorporalis interserat, quia si nihil absque deo nisi corpus est, non tres ergo caeli, sed duo sunt, ut unum ferme caelum sit omne corpus et creator corporis aliud. uerum quoniam non trans tertium, sed in tertium caelum raptus est Paulus, transeundae sunt uelut duo caeli omnis corporea atque incorporea creatura, ad creatorem uero quasi in tertium caelum non transeundi, quod non potest, neque redeundi, quod non debet, sed standi et manendi causa ueniendum est.