Latin
2.2.1 to 2.2.7
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.2.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam mortalium generi natura datum est ut abstrusa fortius quaerat, ut negata magis ambiat, ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius ametur ueritas quo uel diutius desideratur uel laboriosius quaeritur uel tardius inuenitur, hinc factum est ut philosophi quoque excellentibus ingeniis, multimodis doctrinis, pugnantibus sententiis, longis saeculis de eadem ueritate quaerentes ab usque Pythagora Italico uel Ionico Thalete semper exstiterint, qui dissidentibus aliis uel in parte operis aliquid dignum tanta indage sentirent. unde etiam doctor gentium non tam ignaros ueri philosophos iudicat, quam cogniti contemptores accusat inquiens: inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, ut sint inexcusabiles, quoniam cum cognouissent deum, non sicut deum magnificauerunt. ergo cognouerunt, et ingressa est diuinitatis abditae mens humana secretum transcensisque corporeis omnibus emirata illum uidelicet uniuersitatis uidit esse creatorem, qui non solum corporea uniuersa praeiret sicut inrationalis anima, neque hanc etiam sicut rationalis antecelleret, sed qui his simul omnibus longe inconparabili potentia praestaret. uidebat enim moueri corpus per loca et tempora, cum uel loco in locum cederet uel aetatem temporis transcursione mutaret. apud se itaque paululum constitit potentiamque sui non sine horrore suspiciens quaerendumne supra se aliquid, an in se esset consistendum sibi dubitauit. sed dubitantem se non esse deum dubitare non potuit, quia causa dubietatis ignoratio esset, non autem nisi ignarus ambigeret, deus uero nihil ignoraret ac per hoc dubitare non posset. Porro autem se animaduertebat et ignorare necessario et consequenter ambigere adiecto eo quod, etsi non subderetur motioni per locum, moueretur tempore per adfectum, nec principale rerum stabilimentum foret, quod uel loco uel tempore moueri posset, quia nisi per aliud moueri nihil posset, in quo autem uniuersum staret, id in se ipso consisteret.