Latin
Book 2
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.2.13
Unproofread scanNot analysed yet
esse quoque in rebus substantiuis quaedam non solum specie dissimilia, sed etiam naturali uigore contraria, ut aqua uel flamma est, et haec tamen esse corporea atque hinc mirum fore, si duo dissimilia eademque contraria, ut est aqua uel flamma, corporea simul esse possint et duo similia eademque conuenientia, quod est deus et anima, incorporea simul esse non possint.