# De Statu Animae 2.3.1-10

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.3.1 to 2.3.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.3.1

Huius modi igitur rationibus utentium philosophorum quoad potui uoluminibus perdagatis ignobilium plebe reiecta potiores quosque delegi, qui ueritati in praesentiarum testificarentur, quorum quidem ex abundanti est proferre sententias, non quo propriis deficiamur, sed quo magis mirum sit aduersum nos dimicare nostros et extraneos pugnare pro nobis. neque mihi profecto cordi foret mutuum ex his carpere quippiam, nisi iste corporis amicus sola philosophici nominis mentione terriculamenta quaedam nobis scientiae profundioris ostentauisset. ex his igitur, quos contra ueritatem uocat, uocem ueritatis accipiat et geminae primum Graeciae classicum multisona pythagoreorum orum tuba et lituum Platonis exaudiat nec tumescat sola uanitate nominum, sed pinguescat multimoda ueritate rationum. pythagoreorum igitur, quia nihil ipse scriptitauerit, a posteris quaerenda sententia est. in quibus uel potissimum floruisse Philolaum reperio Tarentinum, qui multis uoluminibus de intellegendis rebus et quid quaeque significent oppido obscure dissertans, priusquam de animae substantia decernat, de mensuris ponderibus et numeris iuxta geometricam musicam atque arithmeticam mirifice disputat per haec omne uniuersum exstitisse confirmans, illi uidelicet scripturae consentiens, qua deo dicitur: mensura pondere et numero omnia disposuisti, quam quidem ex diuina lectione sententiam nobis ab aduersario miror obiectam. dicit enim uerbis his: deus, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita materia incorporauit, rebus omnibus, inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus numerum atque mensuram, ita <et) posuit quantitatem. animaduerte, nostri bone cognitor, praesentis saeculi peritum ' facundumque doctorem: nihil incorporeum uult creatum et incorporatum dicit omne corporeum. cui incorporatur, quaeso, quod corpus est? si in pro non forte posuisti, ut incorporatum pro non corporatum uelis intellegi, plus nobis quam uolumus sponte largiris, quia si auctor rerum quae fecit omnia non corporauit, sine corpore sunt ergo quaecumque sunt. enim uero quod est et absque corpore est incorporeum esse necesse est, quod Graeci elegantius άσώματον uocant.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
