# De Statu Animae 2.5.1-14

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.5.1 to 2.5.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.5.1

Ecce patuit nihil esse corporeum, cui non sit mensura pondus et numerus. nunc quoniam eorundem est et partilis unitas et locale pondus et magnitudo mensurabilis, utrum tria haec eatenus in anima, ut in corpore sint, quaeramus. magnum. certe corpus longitudine et latitudine et altitudine dicimus, cuius utique spatium grande uel paruum pro sui capacitate censemus. ergo tantum quidque corporis quodcumque corpus recipit, quantum pro amplitudine capax est. sic equidem transcenso inferioris creaturae gradu sublimiorem cerne creaturam et animi magnitudinem sui capacitate metire. ecce capax est anima humana sapientiae, capax namque est eius, quae intellegens eius est. ergo ut ante indeptam sapientiam sapientiae capax dici non potest, sic antequam particeps eius fiat, sapiens dici non potest. istic ego percontatum uenio, spatiumne loci fore iudices an inlocale aliquid, quo capitur sapientia? ego sic <censeo, quod si secundum spatium sapientiae capax est sapientis anima, ergo secundum molem magna est sapientia. quod quia non sinit dici ueritas, inlocale est quod capit, ut inlocale possit esse quod capitur. en tibi humani animi sine mole magnitudinem, numeri nunc intuere rationem. Animaduertisti, ut arbitror, haec esse in corporibus signa numerorum, quod scilicet numerosa sint corpora, quae sibi secundum praestantissimam numeri aequalitatem partium parilitate respondeant, ut quoniam unius ad unum et duorum ad duo et ad tria trium summa aequalitas est, sic itidem illud numerosum corpus esse dicamus, quod rata dimensione formatum, ut uerbo tenus humanum quae sunt bina sic habeat ex aduerso posita, ut sibi nec magnitudine nec specie nec loco dissentiant, ut sunt aures et oculi, quae item singula, ut nasus et os, medium locum teneant atque, ut esse pulchra possint, concinentiam summae aequalitatis imitentur. quatenus igitur numeri ueritatem in anima reperiamus humana, primum debet ipsa sibimet actitandi rationem pro uirtutum parilitate concinere, ut sapientiae iustitia, temperantiae fortitudo respondeat, quae parilitas utique numerosa est, quia tanto est numeris uicinius, quanto est quidque concinentius.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
