# De Statu Animae 2.5.15-25

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.5.15 to 2.5.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.5.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.5.15

sed illud in anima numerosum potius arbitror, quo eadem scientialiter compos' est numeri, ut non partibus sicuti corpus numerosa sit, sed ipsum dinoscat et secundum eundem iudicet numerum. nam tria et quattuor septem fore et haec et tria decem, nulla praeter humanam animam uel potest scire uel poterit. sicut igitur de mensura claruit, ita et de numeris satis adparet esse hos in corpore uisibiliter, in anima intellectualiter. % Restat nunc ut de pondere disputemus. corporum pondus illud esse patuit, quo eadem in regiones suas, unde primordialiter exsistunt, naturaliter feruntur nec quiescunt, quoad usque transmisso elementi alterius spatio in sua perueniant. animae uero pondus uoluntas est eius, quae proprie magis amor dicitur, quo scilicet uel se ipsam uel alia quaelibet amat anima. siue enim sibi incorporea diligat, ut est uera sapientia, sine corpori corporea concupiscat, ut pulchra sunt corpora, inlocali amoris pondere rapitur, donec amatorum adeptione potiatur. igitur pondus corporis, quocumque corpus tulerit, mensuras eius et numeros indissociabiliter secum trahit. item pondus, hoc est amor animae in id quod diligit et memoriam et consilium secum cogit, quia nihil aliud uel meminisse uel cogitare ualet, nisi illud, cuius amore feruescit. unde diuinitus homini dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, uidelicet ut, sicut corpus pondere cogitur in propria, sic anima pondere referatur in patriam. hoc pondere suo tamen anima non solum aliis iungitur, sed ipsa quoque solidatur, quia consilii ac mentis amore medio et mens consilio et consilium mente diligitur.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
