Latin
2.7.49 to 2.7.55
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.7.49-55
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter in adstructionem ueri magis considerandum est quid unum multi senserint, quam quid unus saepe dixerit. ego tamen Platonem, prout mea opinio est, philosophorum omnium merito principem in negotium praesens admiratione sui pellectus testem saepe uocitaui, quamlibet quae plura istic eiusdem legas innumeris conparata, quae super anima dissertauit, pauca admodum nec. suae. sed nec Porphyrius Platonicus multis post Platonem saeculis a magistro uspiam in hac eadem causa dissensit. inlustri quippe uoce genus humanum suae dignitatis admonuit: si beati, inquit, esse uolumus, corpus est omne fugiendum. est ergo incorporeum quiddam in nobis, cui aduersa corporis uniuersi contagio est, et quid istud erit, nisi imago dei, et quid imago dei, nisi humanus animus? qui si in corpore beatus esse non potest et incorporeus non est, numquam beatus erit, qui sine se non erit.