# De Statu Animae 2.9.1-13

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.9.1 to 2.9.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.9.1

Facile profecto hoc idem factu mihi esset, nisi adici quempiam coacta testium turba non sineret et diuina iam nunc oracula pandere uel tempus foret uel ratio commoneret. atque ut ad ipsos caelestium uoluminum fontes illis fere ducibus, qui ex eisdem largius hausere, ueniamus, Gregorius Nazianzenus in apologetico magnum uidelicet inter animam et corpus clamat esse discrimen atque ut corpus corporalibus pasci, sic animam incorporeis saginari. beatus Ambrosius ad Mediolanensem in ecclesia populum uerbo doctissimo atque eruditissimo: sequestremus nos, inquit, a corpore, contra quod nobis, si salui esse uolumus, iuge certamen est. una praecellentium eademque sententia non nisi eodem intellectu animaduertenda est eodemque tractanda sermone. dicam nunc igitur quod saepe me, cum ad id locorum uentum est, dicere memini. sequestrari nos a cor.pore Ambrosius oportere persuadet. quis ergo iste sit, cui a corpore sequestrari conueniat quaero. ex anima enim sumus et corpore, ac per hoc cum sequestrari a semet ipso nequeat animus, nihil in nobis est, quod sequestrari possit a corpore, si corpus est animus. cur, sancte Ambrosi, cur taliter doces, cur sponsam Christi caeno falsitatis oblinis, cur eandem a uia ueritatis scaeuae praedicationis inpulsu in deuia abrupta - propellis, cur sequestrari oportere a corpore corpus perhibes? quidnam istud, quaeso, proderit homini? num quia hominis interioris est natura subtilior, quae tamen non est nisi corpus, idcirco eandem disici conuenit atque separari? numquid quoniam in hac structura mundanae molis quaedam subtiliora et leuiora, quaedam crassiora atque grauiora sunt, idcirco tenuioribus uniuersam solidi huius conuenit rupisse conpagem, aut beatior aer erit, si cum aqua ac terra non fuerit? hisce falsiloquiis circumgarrientibus istius modi fert ille responsum quaenam nobis oboritur uerborum nuda, uirtutis cassa, rationis aliena, ueritatis uacua, uanitatis caua, superbiae tumida nouelli huius schismatis sine auctore doctrina, elata supercilio, abiecta mendacio, referta conuicio, creatori potestatem subripiens, imagini dignitatem, quam miro stultitiae genere conparationibus substantiae corporalis infamat adserens scilicet tam nihil animo profore quoad ualeat corpore secerni, quam non sit aeri conducibile crassioribus mundanae molis corporibus separari.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
