# De Statu Animae 2.9.14-18

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 2.9.14 to 2.9.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.9.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/2.9.14

porro si qui estis uspiam gentium, quorum ingeniis cesserint arcana causarum, adeste praepetes, uosmet ignorantiae plectite, nouum dogma miramini: animae dignitatem capessit in solido mundi portio corporis quarta mundani haec ergo nimirum animarum omnium maior est anima proque sui mole magis sapiens. itaque nunc tanto potius quispiam prudentiae copiosus erit, quanto aeris huius pro sui capacitate plus hauserit, nec iniuria genus humanum naturae incusauit iniuriam, quae tanto maiores hominibus lucas boues edidit, eo uidelicet beatiores, quo capaciores. sed hactenus satis Ambrosius, qui uel solus profecto sit satis, faxim tamen et aliis testificandi locum., Aurelius Augustinus et acumine ingenii et rerum multitudine et operis mole ueluti quidam Chrysippus argumentandi uirtute aut Zenon sensuum subtilitate aut varro noster uoluminum magnitudine et qui profecto talis natura adtentione disciplinis exstiterit, ut non inmerito ab istis corporalibus nostri saeculi Epicureis aut Cynicis spiritalis sophista dissenserit, libro ad Hieronymum de origine animae sic pronuntiat: incorpoream esse animam etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum, cumque id ita fore rationibus magnis atque insolubili argumentatione conuincat ac super hoc Hieronymi sententiam poscat, laudis suae tantum a Hieronymo scripta recuperat, quin haud dubie Hieronymus nihil de anima sentire dicit uerius, nihil disputare posse perfectius. en tibi duos praeclarissimos uirtutum doctrinarumque praeeminentia longe porro praeditos super statu animae sentire nobiscum inermemque te auctoritatis pondere et rationis uiribus prosternidare disparatosque I corporibus unitate sapientiae duas animas unam facere. unde multum miror Hieronymum tibi testem citatum, cum potissimus tractatorum minime potuerit et pro anima et in animam disputare, quamquam quae ex eodem aduersum nos haud intellecta posuisti nobis eo usque conducant, uti quam callide non aduersarius, uerum praeuaricator subordinatus esse uidearis, qui uelut adsentante conludio feceris nos tuis admodum testibus uincere.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
