Latin
2.9.19 to 2.9.26
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.9.19-26
Unproofread scanNot analysed yet
quippe gloriosum uictoriae genus est ab eo cum quo decertes arma capere quaesitumque aduersario testem illinc stare et istinc dicere. Ne quid tamen segnem me redhibendae uicissitudinis arbitreris, prout locus est moneo consentaneum magis tibi super sententia tua Pictauum Hilarium esse potuisse, qui scilicet inter conplura praecelsarum disputationum suarum quiddam sequius sentiens duo haec ueris aduersa disseruit: unum, quo nihil incorporeum creatum dixit, aliud, quo nihil doloris Christum in passione- sensisse, cuius si uera passio non fuit, redemptio quoque nostra uera esse non potuit. sed quoniam beatus Hilarius opinionis huiusce uitium uirtute confessionis aboleuit, sic sustinet reprehensionis stilum, quod non patitur detrimenta meritorum. quapropter eatenus diuinarum tracta-, toribus scripturarum fidem adhiberi par est, quoad usque eidem tenore ueritatis adstipulautur. sed quamquam nonnullis dissertatoribus proferendis necessario supersederim, dum ad oracula diuina, ex quis eorundem pendet auctoritas, iure festino, haudquaquam tamen Eucherium praeterierim mihimet uiuente. doctrina et praesentaneis coram disputationibus cognitum, non porro nuntiis aut lectione conpertum, qui scilicet uiridis aeui, maturus animi, terrae dispuens, caeli adpetens, humilis spiritu, arduus merito ac perinde ingenii subtilissimus, scientiae plenus, eloquii profluus, magnorum saeculi sui pontificum longe maximus editis in rem fidei multiiugis uariorum operum uoluminibus ad populum quoque his super statu animae contionatus est: quaerere, inquit, quidam solent, quo modo in Christo misceri potuerit homo et deus. quaerunt rationem huius mysterii, quod semel factum est, cum ipsi reddere rationem nequaquam possint eius rei, quae fit semper, quo modo societur anima corpori, ut fiat homo. ergo quo modo corporea res incorporeaque coniungitur et corpori anima miscetur ut homo efficiatur, ita homo coniunctus est deo et factus est Christus: et tamen ut fieret Christus, duo illa incorporea, id est anima et deus facilius coniungi permiscerique potuerint, quam miscetur una incorporea aliaque corporea, id est anima et corpus, ut persona hominis exsistat.