# De Statu Animae 3.11.1-13

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 3.11.1 to 3.11.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.11.1

Hactenus quidem de animi incorporea atque inlocali uisione disserui, ac liquido patuit eundem nulla mediante substantia aeterna semper atque inmutabilia contueri. igitur cam rationalis anima per se incorporeum atque inlocali conspiciat et ueritatem, quae deus est, a falsitate longe incorporea uisione discernat et nisi per corpus localia corporeaque non uideat, quaenam ratio est illis eandem credi similem, ad quae conspicienda interprete corpore utitur, et illis, quae per se contemplatur, iudicari dissimilem ? animae uisio, ut saepe dictum est nec iterare piget, intellectus est. enimuero corporea intellegi nequeunt, sentiri ab anima per corpus queunt. anima uero sicut per corpus sentit ita per se intellegit, eorum quae sentiuntur atque intelleguntur substantia longe diuersa est. quo fit ut anima, quia non est corpus, quaeque corporea nisi per corpus sentire non possit, uidere autem per se quae intelle- ' genda sunt possit. tu uero nimis repugnante sententia corporea uoles intellegi et incorporea uideri ? sed ne tibi animus humanus, quem corporeum credis, aut nihil aut non nisi corporea aut incorporea forte sola per sese, sicut naturae eius est proprium, uidere posse uideatur, trigeminum quaestionis huius, quoad strictim possimus, uentilemus obscurum. ergo igitur uideatne per sese humanus animus necne, uideamus. sed quoniam paene summum istiusce negotii istoc in loco uertitur, uigilacem uigilantemque simul quaero lectorem. uisus animi per corpus, qui homini belluaeque communis est; intendit sese atque exserit per ista haec puncta pupillarum uaporato cerebri anteriore uentriculo inuisibilibus uiscerum flammis inque radios porro usque promanans, si quid coloris aut formae obuium ceperit, concipit et uti cursu ita etiam recursu rapidis line- aram meatibus recipit, itaque hoc illud est, quod uocatur uisus, sicut in primo libro disseruimus. per hunc ergo cum bellua humanus quoque animus nota ab ignotis, alba ab atris corio secernit.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
