Latin
3.11.29 to 3.11.33
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.11.29-33
Unproofread scanNot analysed yet
nemo quidquam corporeum uidet, qui corporalem uisum non habet. animus autem, qui habet uisum et corporale nihil uidet, incorporaliter uidet, et incorporaliter uidere posse incorporalis est uisus, et incorporeum uisum nisi incorporeus non habet, et incorporaliter humanus animus uidet: incorporeus igitur est humanus animus. non ergo hisce friuolis solliciteris amplius, ut reare animum non esse illic ubi cogitat, quia contemplari per naturam nequit situs locorum, uultus hominum, motus actusque populorum, haec namque corporea sunt. porro autem animus incorporeus quod contra naturam sui est uidere non potest, eatenus tamen adest ubi cogitat, ut loca quae cogitat corporali uisione non cernat, sicut adest ubi uiuificat, ut ipsa quae uiuificat sui corporis interna non uideat. ac si usquequaque patet animum et corporea non posse uidere sine corpore et incorporea cum corpore uidere non posse, non diutius Alexandriae ppregrinemur, sed ab Aegypto redeuntes transmisso errorum mari et emensa ignorantiae eremo ueritatis patriam atque uti terram repromissionis intremus non otiosi neque inertes, neque uero trepidantes, ut si quid falsiloqui uanitatis uitio progenitum aut latere tenus adstrepuerit aut obuium sese dederit, Iesu praeuio et adiutore feriatur.