# De Statu Animae 3.12.1-11

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 3.12.1 to 3.12.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.12.1

Sed en aliquorumpiam qui interimunt animas garrientibus nugis etsi non sistimur ab itinere, lentamur tamen. sed insumere pauxillum temporis intertrimenti nihil est, quin porro iuuat, modo quid obuersum uero quidue diuersum eadem ueritas aut depellat aut proterat. et cum audio dicere quospiam qui et corporeas esse uolunt animas et easdem incorporeas negare non possunt, aliud ipsas animas sibi, aliud esse creatori: deo, inquiunt, animae corporeae sunt, uerum sibimet incorporeae, quod ita est ac si dicant animas et corporeas esse et incorporeas, aeternitatem porro testor, quod eo mihimet hisce inanibus respondere admodum labori est, quia nihil istic quicum congrediar, nihil quod medullitus eruam, nihil quicum certauisse exercitio, nihil profecto est quod uicisse uictoriae sit. ergo si anima corporea creatori et incorporea sibi est, duo haec quam sollerter discuti ratio indagandae ueritatis exposcit: aut uerum reuera est, quod incorporea sit anima, si hoc ipsum de se ipsa ueraciter nouit, aut item uerum est,, quod corporea sit anima, si id penes animae constat auctorem. siti uerum dicunt et uerum est, quod anima incorporea sit, quia et istud in ueritate cognoscit, et item uerum est, quod anima corporea sit, quoniam animae creator id nouit, duoque et contraria usquequaque sibi et utraque uera esse contendunt, cum uerum nisi falso contrarium non sit. inlustris admodum ac praeclara disputatio, quae dum unam solamque. ueritatem spernit duas sibi ueritates inuenit. ut tamen istos professionis suae nexibus teneam, penes hominem ipsis etiam . fatentibus incorporeus est humanus animus. Quoniam igitur super hac nobis quaestionis parte conuenit, restat ut doceant quatenus incorporalis substantia illi corporea sit, qui eandem incorpoream creauit. nec primum dico ita sit necne, sed in praesentiarum ita esse concedo, unde tamen ita esse nouerint quaero.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
