# De Statu Animae 3.12.12-21

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 3.12.12 to 3.12.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.12.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.12.12

si id diuinorum uoluminum literae continent legant, si quaepiam ratiocinatio suadet doceant, si dialecticen iuuat exercere conuincant. si horum nihil est, saltim sententiae concedant suae, ut qui in se incorporei sunt non extra se corporeos se esse credant, quia aliud extra se esse non potest qui extra se nihil esse potest. proinde animus, qui in se ipso incorporeus est, nequaquam potest extra se esse corporeus, quia nec auctor eius aliud illum nouit esse quam fecit, nec ille aliud se potest nosse quam factus est. ac per hoc si uerum nouit, cum se incorporeum nouit, ergo fallitur deus, si animum qui uere incorporeus est corporeum nouit: $ed falli deus non potest, incorporeum igitur esse nouit animum, ne falsum sit uerum, quo se animus ueraciter incorporeum nouit. incorporeus ergo animus idcirco sibi est, quia et creatori. sicut enim terra idcirco homini terra, quia et deo terra est, et sicut aqua aer et ignis idcirco hoc ipsum homini sunt, quia et ipsum deo sunt, et sicuti omnia quae ueraciter innotuere homini hoc sunt in hominis notitia, quod sunt, ita scilicet humanus animus nequaquam potest et aliter esse et aliter deo notus esse. non enim ex rerum notitia est creatoris scientia, sed existentia rerum ex notitia creatoris. quocirca humanus animus nisi deo incorporeus esset, incorporeus esse non posset. quidquid enim quoquo modo incorporeum est, nullo modo potest esse corporeum. sed ne istic supra iusto diutius inmoremur, cedo etiam de illo quaeramus, quod nulla ex parte discussimus.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
