Latin
3.16.1 to 3.16.12
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.16.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quoniam multa, quae sub huiusce discussione quaestionis ubiubi disputauimus, non usque faciliter memoria conplecti cognitor potest, quae sparsim edissertata quaeque, uti arbitror, euicta sunt collectim strictimque et ueluti punctatim sub mentis oculum redegi et reuisenda simul renoscendaque congessi. Deus incorporeus est, imago autem dei humanus animus, quoniam ad similitudinem et imaginem dei factus est homo. enimuero imago incorporei corpus esse non potest, igitur quia imago dei est humanus animus, incorporeus est animus humanus. Omne inlocale incorporeum quoque est, porro uita corporis anima est et in corpore uiuente tam uiuit pars minima corporis, quam totum corpus. tantum ergo uitae in parte corporis est, quantum in toto corpore, et uita haec anima est, nec locale est quod tam magnum est in toto quam in aliquo et tam magnum in paruo quam in magno. non igitur localis est animus, et quidquid inlocale est corporeum non est: igitur anima corpus non est. Item ratiocinatur anima rationalis et substantialiter inest animae ratiocinari et ratio incorporalis atque inlocalis est: igitur incorporalis est anima. Item uoluntas animae substantia eius est et, si tota uult anima, tota uoluntas est et uoluntas corpus non est: igitur anima non est corpus. Item memoria inlocalis quaedam capacitas est, quae nec multitudine recordabilium distenditur nec paucitate tenuatur et incorporaliter etiam corporalium reminiscitur. et cum meminit animus, totus meminit et totus memoria est qui meminit totus et memoria corpus non est: non igitur corpus est animus. Item corpus in parte sui tactum ibi sentit, ubi tangitur, animus autem per non totum corpus, hoc est per partem corporis totus sentit, huius modi uero sensus inlocalis est et omne inlocale incorporeum est: incorporea ergo est omnis anima. Item corpus nec adpropinquat deo nec recedit a deo, animus autem et proximat et longinquat inlocaliter: igitur animus corpus non est.