# De Statu Animae 3.16.13-19

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, 3.16.13 to 3.16.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.16.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.16.13

Item corpus mouetur per locum, animus autem per eundem non mouetur: animus igitur non est corpus. Item longitudo latitudo et altitudo in corpore sunt et quidquid hisce caret corpus non est, hisce autem caret animus: corpus igitur non est. Dextrum sinistrum, sursum deorsum, anterius et posterius in omni sunt corpore, in nulla autem sunt anima: incorporea igitur omnis est anima. En quousque ex omni scilicet disputationum nostrarum parte contraximus quidquid toto opere moliti sumus, quoniam quod istic quam breuissime recapitulauimus nisi praemissis disputationibus fieri probabile non quiuit, quamquam si negotium tantum adsertor idoneus nanctus esset, non sicuti egomet dignitatem causae admodum inpari oratione dehonorauisset. neque uero ipse aliquanto latius prolixiusque hanc eandem quaestionem agitare non potui. uerum scilicet par fuit quoad aduersarius reniti ualuit eo usque proeliari aut quoad in fugam cessit tergum praebere et manu captum plumbeis pugionibus exarmare. ulterius porro progredi et in auras tela iacere et sine hoste pugnare cassa contentio est et uirium frustratio, quod ita erit ingloriosum, ut inlaboriosum.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
