Latin
3.2.1 to 3.2.10
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.2.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ut uniuerso animarum generi in commune praescribat, ipsam nostri redemptoris animam localem esse pronuntiat formidabili scilicet atque ut autumat insolubili syllogismo: ut anima, ubi est, sit et non sit, ubi non est, tamquam nos eandem aut ubique aut nusquam esse dicamus, cum si ubique esset, deus esset, si nusquam esset, nihil esset. illa quidem non in toto mundo est tota, sed sicut deus ubique totus in uniuersitate, ita haec ubique tota inuenitur in corpore. et sicut deus nequaquam minore sui parte minorem mundi partem replet, maiore maiorem, sed totus in parte, totus in toto est, ita et haec non pro parte sui est in parte corporis. nec alia pars animae sentificat oculum et alia uiuificat digitum, sed sicut in oculo tota uiuit et per oculum tota uidet, ita et in digito tota uiuit et per digitum tota sentit. aut si fortassis sic tota in digito sentit, ut tota non sit in digito, sentit ergo tota, ubi tota non est, et est, ubi non est. aut igitur tota erit anima in corporis parte minima, cum nihilominus in toto sit tota, aut cum tota sentiat, ubi tota non est, est ergo tota, ubi non est tota. sed de hoc et in primo libro quam plura disserui et in secundi principio non pauca praemisi, in quae si quispiam sollerter intenderit, ad hunc uidelicet locum non rudis accedet. difficillimum namque est incorporea contemplari, quia fallax uisus corporalium sensuum ita peccato oculum inbecillae mentis obnubit, ut, cum se uel deum contemplari uult, imaginum corporearum uelamen quod sibi praetexitur solum uideat, cum trans illud uidere non possit. quisquis ergo difficultate nisi. . onis huius offenditur, studium atque opus insumat, non ut me calumniatum eat, sed ut purgari ualeat.