Latin
3.6.1 to 3.6.15
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 3.6.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Hic iam nunc in angelorum statum superbus orator inueheris et gabrielem tibi quasi quoddam linguae proludium deligis sic declamans: ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae oculis genitricis adstaret sine dubio caelo deerat, maria non superuolabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed ipsum tantum locum, in quo aderat, occupabat. dilata huius paululum discussione sententiae tantam aduersantium repugnantiam prolocutionum stupere me fateor. nunc aerem subtilem, nunc eundem uastum dicis, nunc magnum mundi locum,. quem pro portione aeris elementum replet, poetica quadam licentia uacuum perhibes nec intellegis uacuum prorsus esse non posse, quia ubi est aliquid nonnihil est. aer uero nihil non est, igitur ubi aer est uacuum non est. sed nec illud uacuum recte potest dici, quod nihil est, quia quod nihil est recipere aliquid non potest. proinde uacuum non est quod nullius capax est. illud uero quo spectat, quod matrem domini adpellare mauis poetarum more genitricem et absque uersibus poetice oratoriam texis? ego tamen non qualiter, sed quid loquaris inquiro atque ut respondeas quaeso. cum beatissimus Gabriel ante oculos dominicae matris adsisteret, illudne in Gabriele Maria uidit, quo Gabriel deum uidet? quia si Mariae illud uisibile fuit, est ergo inlocale locali contemplabile. quod si est, inlocale non est: quia si quisque localis est, localiter uidet et adspiciens respicere non potest nisi partem. uidet igitur locum qui localiter uidet, quia pars locus est et locus locorum utique pars est et loca corpora sunt. et qui partem uidet parte sui uidet, nec uideri parte nisi pars potest, pars uero dei nulla est, quia inpartilis non habet partem. aut igitur Gabriel deum non uidet aut solidum uidet, nec integrum nisi de integro uideri potest.