# De Statu Animae 3.7

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/3.7

Age nunc pro acumine excellentis ingenii proque causarum rerumque notitia indaga distingue pronuntia, quo differat materia informis a nihilo, quid sit inanimum idemque formatum, quid et formatum pariter et animatum, quid sit locus et tempus, qualiter localis motus subdatur etiam temporali, cum temporalis tantum non subiaceat etiam locali, quid sit stabilis motus quidue sit aeternitas, quid sit nusquam esse et nusquam non esse, quid numquam esse et numquam non esse: et de omnibus his rationis abditum quaerito quibusque subo stantia omnis includitur aliquid delige quod angelos esse decernas. nihilum certe non sunt, quia non nihil est quidquid est aliquid. informis materia non sunt, quia inter aliquid et nihil est informis materia. ecce a nihilo uix discessimus. Iamque de inanimo formato unde tibi angelos placet esse tractemus. animaduerte nunc quod sicut informis materia, quae formabilis est, praestat nihilo, ita quod iam formatum est melius illo est, quod etsi formari potest, formatum non est. itemque sicuti id quod formatum est anteit illud quod formatum non est, ita inanimum quodcumque formatum cedit illi quod et formatum est pariter et animatum, quia sicuti formatum proximat formae, sic animatum proximat uitae. ae sicut tria sunt, informis materia formatum exanime rerum forma, sic itidem tria sunt, uiuificatum uiuificans uita. aliud est uita corporum, aliud uita uitarum. corpus est uiuens, anima uiua, deus est uita, ita scilicet ut anima quae in se uiua est corpori uita sit, ut sic corpus sine ipsa non uiuat, sicuti ipsa sine deo. intellege nunc angelis sanctis corpora tribuere <esse} uitam negare. ac per hoc cum quodlibet animatum duplicis constet esse substantiae et solum esse corpus angelos sentias, melior ergo uermiculus angelo, quia etsi habet angelus corporis formam, non habet uel sicut uermiculus uitam. nullum porro corpus ipsum sibi uita est, aliud namque est corpus, aliud uita corporis. ant igitur in angelo est uiuificans spiritus, aut angelus omni est uiuente deterior, aut cum omni creato uiuente sit potior, non quaecumque uita, sed beatissima illi uita est.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
