# De Statu Animae ep.1-14

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ep.1 to ep.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.1

Si non haec quae ad te scribo, uenerande uir, discutienda et emendanda transmitterem, rite potuit uideri superfluum et elatum docere uelle, quem sciam nosse, et ex paupertatis inopia dare dragmam ei, qui multa scientiarum abundat talenta. hinc accidit quod libellorum a me transmissorum editio, quos philosophicae artis subtilissima disputatione disposui, me fecit cautum atque sollicitum, ut eorundem intellegentiam iudicio non committerem meo, sed ad potioris peritiam destinarem, et non tantum ea, quae nunc ex eorum lectione percepi, uerum etiam quae <unde)unde iam pridem memoriae reseruanda mandaui iudicio tuo probanda transmisi. bene etenim scit dignatio tua minime nos habere quorum conlatione de eis, quae ambigimus, firmi stabilesque reddamur. omnis natura quae ad deum peruenit notitia proprio nomine conpellatur et ideo nomen naturae unius cuiusque rei ostenditur. Nomen ergo dixere priores, quod rem notam faciat, quod ipsius rei imagines (tam)quam per sensus corporis, quod dirigit memoria, in auribus intromittit, ac sicut loquentibus nobis intellegimus, et absentias rerum et imagines memoriae retentas, cum uoluntas fuerit, cogitamus. sed duplex rerum natura: et corporalis igitur et spiritualis. omnis quippe creatura aut spiritus aut corpus est. corporalia scilicet per corpus sentimus, intellectualia intellectu percipimus. ergo duobus modis quantum in hac uita datur omnis rei habetur notitia. quid sit ergo, quod dicitur tria esse genera quaestionum, an sit, quid sit, quale sit? cur quaeso dicitur, an sit, cumomnis notitia rem ostendens ambiguitatem tollat et dubitare non sinat? sed ego puto ita positum esse hoc ambiguum, quia non omnia substantiarum sunt, sed reperiuntur aliqua, quae probationes earum ostendunt. uerbi causa si requiratur, utrum bonum substantia est an non, respondemus non esse substantiam, sed priuationem mali. recte enim quaeritur in quaestione prima, utrum corpus sit an spiritus, et in subsequente requiritur, quale sit, utrum corpus animale sit an apirituale, spiritus rationalis an inrationalis.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
