# De Statu Animae ep.15-26

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ep.15 to ep.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/ep.15

recte igitur definita sunt tria esse genera quaestionum, de quibus iam satis breuiter, ut arbitror, diximus. nunc etiam uideamus quot genera sunt corporum. Quamuis innumerabiles species sub se habeat, tria tamen sunt genera, hoc est corpus quod uiuit et sentit, corpus quod ' uiuit et non sentit, corpus quod nec uiuit nec sentit. sed hoc genus corporis, quod nec uiuit nec sentit, quattuor elementa esse puto, terram aquam aerem et ignem, quae principalia sunt et simplicia, ex quibus omnia [quae] conpacta sunt corpora, id est animalium uiuentia et sentientia, arborum fruticum et herbarum uiuentia, sed non sentientia. Quam ob rem quid differant inter se euidentissime liquet, quae sint eorum communia, deo iuuante intentius inquiramus. sic enim uolumus inspirante domino et auxiliante, ut non tantum creaturam ipsius scrutemur, uerum etiam ascendentes ad creatricem substantiam per ea, quae facta sunt, intellectu conspiciamus et, quamuis non perueniamus ad id, ut eius substantiam intellegere ualeamus et quid sit sciamus, saltem id, quod non sit, euidentissime teneamus. Igitur omne corpus quantitati et qualitati subiectum est, in subiecto autem corpore corpus non est. corpus enim subiectum est, non in subiecto, quia corpus substantia est, non accidens. accidentia autem in substantia sunt, non substantiae. accidit ergo corpori quantitas et qualitas, quantitas enim in mensuris est, qualitas in coloribus. non hoc esse ipsum corpus quod quantum esse nec hoc esse ipsum quod quale esse, quia et colore mutato corpus manet et in diminuto corpore quantitas quae prima fuerat non est ac per hoc non esse magnum quod magnitudo, nec longum quod longitudo, nec hoc latum quod latitudo, nec coloratum quod color ipse. est etiam corpori mensura numerus et pondus, unde etiam sancta scriptura ait deum omnia in mensura et numero et pondere disposuisse, sed hoc alio modo ad spirtum rationalem referri, quod in consequentibus dicendum, uideo.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
