Latin
letter.1 to letter.16
Claudianus Mamertus, De Statu Animae letter.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris a me, reuerendissime sacerdotum, quo modo Arianis respondendum sit, qui blasphemo ore conantur adserere: non potest, inquiunt, fieri, nisi ut iunior sit genitus ab singenito. iuxta quae totum silentium quasi iussus absoluere non tam pro rei instructione quam pro fidei confessione praesumam id primitus obseruans, ne res per se obscuras studio conpositi sermonis inuoluam, sed quaedam pauperis sensus indicia, quae non tam ornatui quam intellectui uideantur seruire, depromam. respondeo ergo sicut respondere discipuli magistris interrogantibus solent. itaque ad praeceptum beatitudinis uestrae loquor, ut discutias inperitiam, contestor ut doceas. nam apud eruditissimum si reticeam, uix possum scire quid nesciam. De ingenito locuturi scire debemus aliud esse rerum substantias, aliud rerum nomina, sicut uerbi gratia cum aurum atque argentum dixeris, non statim metallum ipsum, sed metalli uocabula protulisti. etenim aurum aliud est in proprietate generis, aliud in adpellatione sermonis, aliud est cum illud nominamus, aliud cum tenemus. Genitus et ingenitus significatio est deitatis, non ipsa deitas, naturae est adpellatio, non natura. ingeniti et geniti nuncupatio ad hoc ualet, ut quis ex quo subsistat intellegas et non patrem ex filio, sed filium ex patre esse cognoscas. principium ex principio et unum est et initio caret, quo modo si dicas: deus ex deo, non tamen duo dii, sed unus dicitur. genitus ergo, ingenitus et ex utroque procedens personas indigitat, non naturas. maiestas enim, -quae patri est indiscreta cum filio et spiritu sancto, distingui nominibus potest, ordinari gradibus non potest. Hoc loco praescius oportet intentionem mentis admoueas. dicis forsitan: quia ex illo est, posterior illo est. age ad haec intellectum nostrum aliquibus conparationibus nutriamus. uideamus si aliqua res ex alia exsistat, quae tamen illa ex qua exsistit non sit aetate posterior.