Latin
letter.114 to letter.115
Claudianus Mamertus, De Statu Animae letter.114-115
Unproofread scanNot analysed yet
si bene requiramus ad quos rerum exitus animum referas, haec uel maxime diabolum credulitas ex illa beatae sedis statione deuoluit, et propter hoc angeli perdidit dignitatem, dum se dei praesumit habere naturam. Vnus ergo deus incorporeus, quia et inconprehensibilis et ubique diffusus: ex nullius enim facturae corporeae materia <materia)le sumpsit exordium, et ideo coaeternus filius patri, quia ex nullo opere conditus nullisque initiis circumscriptus super omnia, quae figulo suo conprehoneibilia atque corporea intra mundi corpus operatus est, incorporea maiestate diffunditur, ex ingenito genitus id est ex patre, sed semper cum patre his quae excitauit ex nihilo indiscreta sancti spiritus societate dominatur.