Latin
letter.30 to letter.41
Claudianus Mamertus, De Statu Animae letter.30-41
Unproofread scanNot analysed yet
si pater hoc dicit, inferiorem post se non coepisse confirmat, si filius, ante se penitus non fuisse pronuntiat. de hoc propheticus sermo euidenter insinuat: hic est deus noster, et non reputabitur alius ad eum, et post haec: inter homines uisus est et cum hominibus conuersatus est. secundum haec ergo inter genitum et ingenitum nec ordo est, quia unus est, nec tempus interest, quia primus est, nec postponendus est, quia solus est, nec minor dicendus est, quia plenus est. ergo dicitur perfectus simplicisque naturae, inaestimabilis et inpassibilis, etsi eum secundum carnem passum esse pro nobis ueraciter et salubriter confitemur. Post haec sequenti loco quaeris a me, quo modo iuxta substantiam dei in epistula quadam scriptum sit: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu. Primo hoc, quod nec philosophos latuit, scire promptissimum, quia in homine diuersae adfectiones, id est, iustitia, misericordia, sanctitas, beneuolentia, pietas res accedentes sunt et ideo adfectus uocantur. deus uero his non passibiliter adficitur, quia ei inesse iugiter et naturaliter dinoscuntur. ergo quod in homine adfectus et gratia, in deo uirtus est et natura. nam quod dictum est: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu, cur quisquam illo sensu dicere non praesumat, quod etiam propheticum commemorat: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et: iurauit dominus, nec paenitebit eum, et iterum: iratus est dominus populo. suo et abominatus est hereditatem suam, et item diuerso adfectn Iacob dilexisse et Esau odio habuisse describitur. contristari in peccatis nostris et laetari dicitur in operibus suis et adfectibus subiacens de se ipse dicit: paenitet me fecisse hominem, et de summa caeli sede pronuntiat: Saule, Saule, quid me persequeris? iam et conpatientis ostendere adfectum uidetur, cum dicit: esuriui et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et reliqua huius modi, quae memoriae abundanter occurrunt.