# De Statu Animae letter.42-49

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, letter.42 to letter.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.42

Quo modo ergo, si quisquam sacerdos multiplici linguarum scientia praeditus et in medio diuersarum gentium constitutus Hebraeum Hebraeo, Graecum Graeco, Romanum Romano instructurus adloquio secundum singulorum intellectum uerba conformet et iuxta unius cuiusque sensum oris sui coaptet adloquium et dissonas unius cordis et [peccatoris] pectoris uoees in uarios dispenset auditus, ita et deus cum homine locuturus adsumere dignatur hominis linguam, formam etiam suscepturus humanam per intellectuum nostrorum sonos ordinationum nostrarum contestatur adfectus. nam dum quinque humanorum sensuum officia describens ita dicit: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum, et iterum: os domini locutum est, item: et odoratus est odorem suauitatis, et: manus mea fecit haec omnia. caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, cordibus nostris efficientias insinuat rerum sub significatione membrorum, unde pro ineffabili eius circa humanum genus dignatione, quae seruos amicos ac filios nominare et conpellare non despicit, ut homo cum eodem uicissim humano ore et more conloquitur. Ceterum dei ira iustitia est, dei furor seueritatis uigor est, dei iurasse definisse est, dei paenituisse sententia tamen saepe mutata, et cum se persequente aliquo laedi dicit, crimen laedentis ostendit. intercluditur nobis omnimodis orationis ministerium omnisque ratio, qua deus uel intellegitur uel praedicatur, si haec humani sermonis commercia subtrahuntur. cur ergo dici inter ista non possit: sed sensit conpatientis adfectu? Si ergo discutienti magistro simplex et aperta responsio satisfecit, transeamus ad tertiam quaestionem, qua ut respondeam praecipis, quae in rebus humanis corporea, quaeue incorporea sentienda sint. ad haec aliqua non pro sensus mei praesumptione depromam, sed pro sanctorum opinione seniorum, praesertim cum haec animum laedere non possint et ad fidem nutrire possint et usque ad id, quo patri filius aequalis adpareat, contra Arianas armare atque regere ualeant prauitates.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
