Latin
letter.50 to letter.64
Claudianus Mamertus, De Statu Animae letter.50-64
Unproofread scanNot analysed yet
ergo quando de tractatu altiori conlatio est, ad subtiliorem intellectum sensus. et animus praeparandus est. nonnulli eruditissimi patrum alia adserunt esse inuisibilia, alia uero incorporea. quidquid creatum est, materiam uideri et factori suo conprehensibile et corporeum esse definiunt. nam et animarum et angelorum naturam adserunt esse corpoream pro eo, quod initio circumscribantur et spatio. nam sicut in quodam S. Hieronymi tractatu legimus: globos, inquit, siderum corporatos esse spiritus arbitrantur, et item: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad conparationem dei inmunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? sed inter haec ideo tu animam negas esse corpoream, quia iuxta aliquorum opinionem nec localis sit, nec qualitate aut quantitate subsistat, quod de sola dei maiestate credi debere manifestum est. legimus enim in quodam. receptissimo patrum tractatu: ingredi, inquit, et inplere omnia soli est possibile trinitati, quae sic uniuersae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et uelut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus \\nonnullas spirituales esse naturas, ut sunt angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo et inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora secundum apostoli sententiam dicentis: et corpora caelestia et corpora terrestria. quibus pro manifesto conligitur nihil esse incorporeum, nisi solum deum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spirituales atque intellectuales esse substantias. quae cum ita sint, obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia, ut dictum est, nec localis sit nec qualitate ant quantitate subsistat. quod cuius periculi sit ita credere in subsequentibus demonstrabitur: nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam haud dubie incorpoream concedamus, si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites.